Epistola B. Pauli ad Romanos*

Caput 5: Versus 9

Multo igitur.Gravius est pro peccato mori et peccatum tollere, quam jam justos etiam cooperantes salvare.In sanguine.Quia sic superatur justitia diabolus, non potentia. Justitia, quia immeritum, scilicet Christum diabolus occidit: unde et alios jure perdit. Non potentia, quia diabolus amator potentiae, desertor justitiae est, in quo homines magis eum imitantur. Placuit igitur Deo ut non potentia, sed justitia vincens hominem erueret, in quo homo eum imitaretur: postea vero in resurrectione secuta est potentia, quia revixit mortuus, nunquam postea moriturus.
(* Traductions européennes)